« Prev 2 Esdras 3 Next »

Chapter 3

1anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego Salathihel qui et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum, 2quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone. 3et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata, 4et dixi: o Domine Dominator, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti pulveri, 5et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram te. 6et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret. 7et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus. 8et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos. 9iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos. 10et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium. 11dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo iustos omnes. 12et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores. 13et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham. 14et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu. 15et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau. 16et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna. 17et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina. 18et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum. 19et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam. 20et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum. 21cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt. 22et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum. 23et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti tibi servum nomine David. 24et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes. 25et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui habitabant civitatem, 26in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius; utebantur enim et ipsi cor malignum. 27et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum. 28et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion? 29factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno. et excessit cor meum, 30quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos, et non significasti 31nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit Babylon quam Sion, 32aut alia gens cognovit te praeter Israhel? aut quae tribus crediderunt testamentis sicut haec Iacob. 33quarum merces non conparuit neque labor fructificavit? pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas et non memorantes mandatorum tuorum. 34nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet. 35aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant terram, aut quae gens sic observavit mandata tua? 36homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.

« Prev 2 Esdras 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |