« Prev 2 Corinthians 11 Next »

Chapter 11

1utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me 2aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo 3timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo 4nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini 5existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis 6et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis 7aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis 8alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum 9et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo 10est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae 11quare quia non diligo vos Deus scit 12quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos 13nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 14et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 15non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum 16iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier 17quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae 18quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor 19libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes 20sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit 21secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego 22Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego 23ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 24a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi 25ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui 26in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus 27in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate 28praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum 29quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror 30si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor 31Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior 32Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet 33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius

« Prev 2 Corinthians 11 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |