« Prev 1 Timothy 3 Next »

Chapter 3

1fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat 2oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem 3non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum 4suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate 5si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit 6non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli 7oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli 8diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes 9habentes mysterium fidei in conscientia pura 10et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes 11mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus 12diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus 13qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu 14haec tibi scribo sperans venire ad te cito 15si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis 16et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

« Prev 1 Timothy 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |