« Prev 1 Thessalonians 4 Next »

Chapter 4

1de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 2scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum 3haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra 4ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 5non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum 6ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus 7non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione 8itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis 9de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem 10etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis 11et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis 12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis 13nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent 14si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo 15hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt 16quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi 17deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus 18itaque consolamini invicem in verbis istis

« Prev 1 Thessalonians 4 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |