Chapter 9
1interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere
in Iudaeam et dextrum cornu cum illis
2et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt
animas hominum multas
3et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem
4et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum
5et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi
6et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt
ex eis nisi octingenti viri
7et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi
eos et dissolutus est
8et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos
9et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus
adversus eos nos autem pauci sumus
10et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres
nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae
11et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii
praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes
12Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis
13exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium
a mane usque ad vesperam
14et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
15et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti
16et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a
tergo
17et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis
18et Iudas cecidit et ceteri fugerunt
19et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
20et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos
21et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel
22et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde
23et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem
24in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
25et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis
26et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat
27et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel
28et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae
29ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt
genti nostrae
30nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum
31et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui
32et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere
33et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam
lacus Asphar
34et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem
35et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus
36et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea
37post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam
ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna
38et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis
39et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius
obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis
40et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt
omnia spolia eorum
41et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum
42et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis
43et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa
44et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius
45ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi
46nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum
47et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro
48et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
49et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem
50et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan
et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
51et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel
52et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum
53et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia
54et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui
opera prophetarum et coepit destruere
55in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec
ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua
56et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
57et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus
58et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus
Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte
59et abierunt et consilium ei dederunt
60et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan
et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum
61et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos
62et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam
63et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit
64et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas
65et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero
66et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus
67Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas
68et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius
erat inanis
69et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit
cum reliquis abire in regionem suam
70et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem
71et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius
72et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius
venire in fines eius
73et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios
ex Israhel