« Prev 1 Maccabees 4 Next »

Chapter 4

1et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte 2ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces 3et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum 4adhuc enim dispersus erat exercitus a castris 5et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis 6et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant 7et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium 8et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis 9mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu 10et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie 11et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel 12et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso 13et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda 14et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum 15novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum 16et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum 17et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est 18et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia 19et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam prospiciens de monte 20et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est 21quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium 22et fugerunt omnes in campo alienigenarum 23et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas 24et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius 25et facta est salus magna in Israhel in illa die 26quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant 27quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex 28et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos 29et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris 30et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius 31conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus 32da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua 33deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis 34et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum 35videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam 36dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare 37et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion 38et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta 39sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem 40et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum 41tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta 42et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei 43et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum 44et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret 45et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud 46et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis 47et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius 48et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria sanctificaverunt 49et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum 50et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo 51et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt 52et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni 53et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt 54secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis 55et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis 56et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis 57et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas 58et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium 59et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio 60et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt 61et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae

« Prev 1 Maccabees 4 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |