Chapter 1
1et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium
regem Persarum et Medorum
2constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae
3et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius
4et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius
5et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum
6et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur
7et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret
8et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
9et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
10et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
11et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo
tricesimo et septimo regni Graecorum
12in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus
quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala
13et bonus visus est sermo in oculis eorum
14et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
15et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum
16et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum
17et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna
18et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine
19et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati
multi
20et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti
21et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel
22et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi
23et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam
propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat
et comminuit omnia
24et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit
in terram suam
25et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna
26et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum
27et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est
28omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant
29et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem
30et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
31et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei
32et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel
33et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu
34et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt
35et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem
36et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia
Hierusalem
37et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
38et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel
39et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem
40et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius
reliquerunt eam
41sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores
eius in nihilum
42secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum
43et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam
44et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
45et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum
46et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae
47et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei
48et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
49et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel
50et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia
51et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur
legem et inmutarent omnes iustificationes Dei
52et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur
53secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent
54et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare
55et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram
56et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis
57die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super
altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras
58et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant
59et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos
60et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant
eum
61in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus
62et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare
63et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi
64et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant
65et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis
66et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
67et facta est ira magna super populum valde