« Prev 1 John 1 Next »

Chapter 1

1quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae 2et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis 3quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo 4et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum 5et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae 6si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem 7si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato 8si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est 9si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate 10si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis

« Prev 1 John 1 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |