« Prev 1 Esdras 7 Next »

Chapter 7

1tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant, 2insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae. 3et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis. 4et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum. 5et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis. 6et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi. 7et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos. 8et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel. 9et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas. 10et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae. 11et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt 12et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis. 13et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum, 14et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini, 15quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.

« Prev 1 Esdras 7 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |