« Prev 1 Esdras 5 Next »

Chapter 5

1post haec autem electi sunt ut ascenderent principes pagorum domus per tribus suas, et uxores illorum et filii et filiae eorum et servi et ancillae ipsorum et pecora illorum. 2et Darius misit una cum eis equites mille, donec deducerent eos in Hierusalem cum pace et cum musicis et cum tympanis et tibiis. 3et omnes fratres eorum erant ludentes, et fecit eos ascendere simul cum illis. 4et haec sunt nomina virorum qui ascenderunt per pagos suos in tribus et in partem principatus ipsorum. 5sacerdotes filii Finees filii Aaron: Iesus filius Iosedech, Ioachim filius Zorobabel illius Salathihel de domo David ex progenie Phares, tribu autem Iuda, 6qui locutus est sub Dario rege Persarum sermones mirificos, in secundo anno regni ipsius, mense nisan primo. 7sunt autem hii qui ex Iudaea ascenderunt de captivitate transmigrationis, quos transmigravit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Babyloniam. et reversus est in Hierusalem 8et reliquam partem Iudaeae unusquisque in suam civitatem. qui venerunt cum Zorobabel et Iesu Neemia Sareo Reselimeo Emmanio Mardocheo Beelsuro Mepsato Thorolio Roebo Mauna de principibus eorum. 9et numerus ab gentilibus eorum et praepositi eorum: filii Phares duo milia centum septuaginta duo, 10filii Ares tria milia quinquaginta septem, 11filii Femo centum quadraginta duo, in filiis Iesu et Ioab duo milia trecenti duo, 12filii Demu duo milia quadringenti septuaginta, filii Chorab mille ducenti quinque, filii Baniae sescenti sexaginta octo, 13filii Bebet quadringenti tres, filii Arcad quadringenti viginti septem, 14filii Can triginta septem, filii Zoroar duo milia sexaginta sex, filii Adinu quadringenti sexaginta unus, 15filii Azerectis centum octo, filii Ciaso et Zetas centum septem, filii Azoro quadringenti triginta novem, 16filii Ebdarbone mille centum triginta duo, filii Ananiae centum triginta, filii Asom 17filii Marsar trecenti viginti duo, filii Gebbarus nonaginta quinque, filii Sepolemon centum viginti tres, 18filii ec Nepopas quinquaginta quinque, filii ec Banatus centum quinquaginta octo, filii ec Betamos centum triginta duo, 19filii ec Cartapatros qui Enocadies et Modiae quadringenti viginti duo, qui ex Gramas et Gabes mille centum viginti unus, 20qui ex Machaloth centum viginti duo, qui ex Basellon et Ceagge sexaginta quinque, qui ex Bastoro centum viginti duo, 21qui ex Betonobes quinquaginta quinque, filii Liptis centum quinquaginta quinque, filii Labomu trecenti quinquaginta septem, 22filii Sioen trecenti septuaginta, filii Saudon et Diomus trecenti septuaginta octo, 23filii Ericus duo milia centum quadraginta quinque filii Anaas trecenti septuaginta. sacerdotes: 24filii Ieddus filii Ieu inter filios Eliasib octingenti septuaginta duo, filii Emmerus ducenti quinquaginta duo, 25filii Fasuru trecenti quinquaginta septem, filii Caree ducenti decem septem. 26filii Levitae: filii Iesu in Caduhel et Banus et Serebias et Edias septuaginta quattuor. omnis numerus a duodecim annis triginta milia quadringenti sexaginta duo. 27filii et filiae et uxores, omnis conputatio quadraginta milia ducenti quadraginta duo. 28filii sacerdotes qui psallebant in templo: filii Asaph centum viginti octo. 29ostiarii: filii Esmemu, filii Ater, filii Amon, filii Accub, Atopa, filii Tobi, omnes centum triginta novem. 30sacerdotes servientes in templo: filii Sel, filii Gasipa, filii Tabloth, filii Cariae, filii Suu, filii Hellu, filii Labana, filii Acmata, filii Acub, filii Uta, filii Ceta, filii Aggab, filii Obai, filii Anan, filii Cavua, filii Geddu, 31filii Au, filii Radiu, filii Desanum, filii Necoba, filii Caseba, filii Gaze, filii Oziu, filii Finoe, filii Atrem, filii Basten, filii Asiana, filii Manei, filii Nafisim, filii Accufu, filii Agifa, filii Ariu, filii Faricin, filii Fasalom, 32filii Meedda, filii Fusa, filii Chared, filii Barchus, filii Sarea, filii Toesi, filii Nasit, filii Agifa, filii Pedon, 33Salomon, filii eius: filii Asoffot, filii Farida, filii Celi, filii Dedon, filii Geddahel, filii Sefegi, 34filii Aggia, filii Facaret, filii Sabatham, filii Saronet, filii Malsic, filii Ame, filii Safiu, filii Addus, filii Suba, filii Aeirra, filii Rabocis, filii Safat, filii Malmon. 35omnes sacro servientes et pueri Salomonis quadringenti octoginta duo. 36hii sunt filii qui ascenderunt a Thermeleth et Thelarsas, princeps eorum Carmellan et Chareth. 37non poterant edicere civitates suas et progenies, quemadmodum sint ex Israhel: filii Dalaru, filii Tubam, filii Necoda mille quinquaginta duo. 38et ex sacerdotibus qui fungebantur sacerdotio et non sunt inventi: filii Obia, filii Achisos, filii Addiu qui accepit Umin uxorem ex filiabus Fargeleu 39et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt sacerdotio fungi. 40et dixit illis Neemias et Atharas, ne participentur sancta, donec exsurgat pontifex indutus in ostensionem et 41omnis autem Israhel erant a duodecim annorum, exceptis servis et ancillis, quadraginta duo milia trecenti sexaginta. 42servi horum et ancillae septem milia trecenti triginta septem, cantores et cantatrices ducenti sexaginta quinque, 43cameli quadringenti triginta quinque, equi septem milia triginta sex, muli ducenti quadraginta quinque, subiugalia quinque milia quingenti viginti quinque. 44et de praepositis ipsis per pagos, dum venirent in templum Dei quod erat in Hierusalem, vovere suscitare templum in loco suo secundum suam virtutem, 45et dare in templum thesaurarium operum sacrum, auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum. 46et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis. 47instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem. 48et stantes Iesus filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et huius fratres paraverunt altare, 49ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt. 50et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina. 51et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat, 52et post haec oblationes instantiae et hostias sabbatorum et neomeniarum et dierum sollemnium omnium sanctificatorum. 53et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo, et templum Domini nondum erat aedificatum. 54et dederunt pecuniam lapidariis et fabris, et potum et pabula cum gaudio 55Sidoniis et Tyriis, ut transveherent illis de Libano trabes cedrinas in Ioppe portum, secundum decretum quod scriptum erat eis a Cyro Persarum rege. 56et in secundo anno venientes in templum Dei in Hierusalem, mense secundo inchoavit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech et fratres ipsorum et sacerdotes et Levitae et omnes qui advenerant de captivitate in Hierusalem. 57et fundaverunt templum Dei novilunio secundi mensis secundi anni, cum venissent in Iudaeam et Hierusalem. 58et statuerunt Levitas a viginti annis super opera Domini. et stetit Iesus et filius eius et fratres... omnes Levitae conspirantes et exsecutores legis et facientes opera in domo Domini. et fabricaverunt aedificantes templum Dei quod fabricabant. 59et steterunt sacerdotes habentes stolas cum tubis, et Levitae filii Asaph habentes cymbala, 60conlaudantes Dominum et benedicentes secundum David regem Israhel. 61et cantabant canticum Domino, quoniam dulcedo eius et honor in saecula super omnem Israhel. 62et omnis populus tuba cecinerunt et proclamaverunt voce magna, conlaudantes Dominum in suscitatione domus Domini. 63et venerunt ex sacerdotibus et Levitis et praesidentibus secundum pagos senioribus qui viderant pristinam domum, 64et ad huius aedificationem cum clamore et planctu magno, et multi cum tubis et gaudio magno, 65in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe audiretur. 66et audierunt inimici tribus Iudae et Beniamin et venerunt scire, quae esset vox tubarum. 67et cognoverunt, quoniam qui erant ex captivitate aedificant templum Domino Deo Israhel. 68et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum, dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum; 69similiter enim vobiscum audimus Dominum nostrum, et ipsi incendimus a diebus Asbasareth regis Assyriorum, qui transmigravit nos istinc. 70et dixit illis Zorobabel et Iesus et principes pagorum Israhel: 71non est vobis et nobis aedificare domum Domini Dei nostri; nos enim soli aedificabimus Domino Israhel, secundum ea quae praecepit nobis Cyrus rex Persarum. 72gentes autem terrae incubantes his qui sunt in Iudaea et devastantes opus aedificationis et insidias et populos adducentes, prohibebant eos aedificare, 73et adgressuras exercentes inpedierunt, ne consummaretur aedificium omni tempore vitae regis Cyri. et protraxerunt structuram per biennium usque ad Darii regnum.

« Prev 1 Esdras 5 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |