« Prev 1 Esdras 3 Next »

Chapter 3

1rex Darius fecit cenam magnam omnibus vernaculis suis et omnibus magistratibus Mediae et Persis 2et omnibus purpuratis et praetoribus et consulibus et praefectis sub illo, ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciis. 3et cum manducassent et bibissent et satiati revertebantur, tunc Darius rex ascendit in cubiculo suo et dormivit et expergefactu 4tunc illi tres iuvenes, corporis custodes qui custodiebant corpus regis, dixerunt alter altero: 5dicamus unusquisque nostrum sermonem, qui praecellat; et cuiuscumque apparuerit sermo sapientior alterius, dabit illi Darius rex dona magna et epinicia magna, 6purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa collum, 7et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam et cognatus Darii vocabitur. 8tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt subtus cervical Darii regis. 9et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est. 10unus scripsit: fortius est vinum. 11alius scripsit: fortior est rex. 12tertius autem scripsit: fortiores sunt mulieres, super omnia autem vincit veritas. 13et cum surrexisset rex, acceperunt scripta sua et dederunt illi et legit. 14et mittens vocavit omnes magistratus Persarum et Medorum et purpuratos et praetores et praefectos. 15et sederunt in consilio et lecta sunt scripta coram ipsis. 16et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba sua, et vocati sunt et introierunt. 17et dixit illis: indicate nobis de his quae scripta sunt. et coepit prior, qui dixerat de fortitudine vini, 18et dixit: viri, quam praevalet vinum! omnibus hominibus qui bibunt illud seducit mentem. 19itemque regis et orfani facit mentem unam, item servi ac liberi, pauperis et divitis. 20et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem, et non meminit omnem tristitiam et debitum. 21et omnia praecordia facit honesta, et non meminit regem nec magistratum, et omnia per talenta facit loqui. 22et non meminerunt cum biberint amicitiam nec fraternitatem, sed post non multum sumunt gladios. 23et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt quae gesserunt. 24o viri, non praecellit vinum quod sic cogit facere? et tacuit hoc dicto.

« Prev 1 Esdras 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |