« Prev 1 Corinthians 9 Next »

Chapter 9

1non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino 2si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino 3mea defensio apud eos qui me interrogant haec est 4numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi 5numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas 6aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi 7quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat 8numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit 9scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo 10an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi 11si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus 12si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi 13nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur 14ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere 15ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet 16nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero 17si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est 18quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio 19nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 20et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer 21his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 22factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos 23omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar 24nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis 25omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam 26ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans 27sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

« Prev 1 Corinthians 9 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |