Contents

« Prev 1 Corinthians 13 Next »

Chapter 13

1si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens 2et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum 3et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest 4caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur 5non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 6non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati 7omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet 8caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur 9ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus 10cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est 11cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli 12videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 13nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

« Prev 1 Corinthians 13 Next »
VIEWNAME is workSection