« Prev 1 Corinthians 11 Next »

Chapter 11

1imitatores mei estote sicut et ego Christi 2laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis 3volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus 4omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum 5omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 6nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum 7vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 8non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro 9etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum 10ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 11verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 12nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo 13vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum 14nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 15mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 16si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei 17hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis 18primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 19nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis 20convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 21unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 22numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo 23ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 24et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 25similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 26quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat 27itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 28probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 29qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus 30ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 31quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 32dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur 33itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate 34si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

« Prev 1 Corinthians 11 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |