Contents

« Prev 1 Chronicles 8 Next »

Chapter 8

1Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium 2Nuaha quartum et Rapha quintum 3fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud 4Abisue quoque et Neman et Ahoe 5sed et Gera et Sephuphan et Uram 6hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath 7Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud 8porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas 9genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom 10Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis 11Meusim vero genuit Abitob et Elphaal 12porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius 13Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth 14et Haio et Sesac et Ierimoth 15et Zabadia et Arod et Eder 16Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria 17et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber 18et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal 19et Iacim et Zechri et Zabdi 20et Helioenai et Selethai et Helihel 21et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei 22et Iesphan et Heber et Helihel 23et Abdon et Zechri et Hanan 24et Anania et Ailam et Anathothia 25et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac 26et Samsari et Sooria et Otholia 27et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam 28hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem 29in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha 30filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab 31Gedor quoque et Ahio et Zacher 32et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 33Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 34filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 35filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz 36et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa 37et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel 38porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel 39filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius 40fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin

« Prev 1 Chronicles 8 Next »
VIEWNAME is workSection