« Prev 1 Chronicles 25 Next »

Chapter 25

1igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes 2de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem 3porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum 4Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth 5omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres 6universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman 7fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo 8miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus 9egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim 10tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim 11quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim 12quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim 13sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim 14septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim 15octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim 16nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim 17decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim 18undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim 19duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim 20tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim 21quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim 22quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim 23sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim 24septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim 25octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim 26nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim 27vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim 28vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim 29vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim 30vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim 31vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim

« Prev 1 Chronicles 25 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |