« Prev Zephaniah 3 Next »

Chapter 3

1vae provocatrix et redempta civitas columba 2non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit 3principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane 4prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem 5Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem 6disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore 7dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas 8quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra 9quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno 10ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi 11in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo 12et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini 13reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat 14lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem 15abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra 16in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae 17Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude 18nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium 19ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum

« Prev Zephaniah 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |