« Prev Zechariah 9 Next »

Chapter 9

1onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel 2Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde 3et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum 4ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur 5videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur 6et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum 7et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus 8et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis 9exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae 10et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae 11tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua 12convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi 13quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium 14et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri 15Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris 16et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius 17quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines

« Prev Zechariah 9 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |