« Prev Zechariah 6 Next »

Chapter 6

1et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium et montes montes aerei 2in quadriga prima equi rufi et in quadriga secunda equi nigri 3et in quadriga tertia equi albi et in quadriga quarta equi varii fortes 4et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec domine mi 5et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti caeli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae 6in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri 7qui autem erant robustissimi exierunt et quaerebant ire et discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et perambulaverunt terram 8et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis 9et factum est verbum Domini ad me dicens 10sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sofoniae qui venerunt de Babylone 11et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni 12et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum Domino 13et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos 14et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio Sofoniae memoriale in templo Domini 15et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri

« Prev Zechariah 6 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |