Chapter 9
1Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo
2et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est
3ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet
4da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis
5quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
6et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
7tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
8dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui
quod praeparasti ab initio
9et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis
tuis et quid directum in praeceptis tuis
10mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum
sit apud te
11scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia
12et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei
13quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus
14cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae
15corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
16et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit
17sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
18et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines
19et per sapientiam sanati sunt