Chapter 19
1impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum
2quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia
acti
3adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae
et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur
4ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant
5ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent
6omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
7nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et
campus germinans de profundo nimio
8per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra
9tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos
10memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas
et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
11novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis
12in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae
ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias
13etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites
in servitutem accipiebant
14et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos
15qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
16percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum
quaerebat
17in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare
et ex ipso certo visu
18agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant
19ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur