« Prev Tobit 5 Next »

Chapter 5

1tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater 2quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi 3tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet 4sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea 5tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum 6et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis 7at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum 8cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis 9cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo 10tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum 11ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit 12et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video 13cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris 14dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam 15et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te 16cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu 17cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat 18sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius 19et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum 20dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum 21respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum 22tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul 23cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis 24numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum 25sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum 26dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum 27credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos 28ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit

« Prev Tobit 5 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |