Chapter 14
1et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum
2conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven
3quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit
4reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace
5in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis
6prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad
eam
7omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes
timentes Deum
8et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea
9et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel
10audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi
11et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate
et in tota virtute sua
12nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex
eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc
13video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei
14factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos
15invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel
ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum
16et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum