« Prev Tobit 1 Next »

Chapter 1

1Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet 2cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit 3ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret 4cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere 5denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium 6et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens 7ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem 8haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat 9cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei 10ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato 11igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua 12et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum 13et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis 14et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset 15pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis 16cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti 17et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti 18post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo 19Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis 20esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat 21denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum 22at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius 23Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum 24post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius 25et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei

« Prev Tobit 1 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |