Contents

« Prev Song of Solomon 4 Next »

Chapter 4

1quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad 2dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas 3sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet 4sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium 5duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis 6donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis 7tota pulchra es amica mea et macula non est in te 8veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum 9vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui 10quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata 11favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis 12hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus 13emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo 14nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis 15fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano 16surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius

« Prev Song of Solomon 4 Next »
VIEWNAME is workSection