« Prev Sirach 7 Next »

Chapter 7

1noli facere mala et non te adprehendent 2discede ab iniquo et deficient mala abs te 3non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum 4noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris 5non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens 6noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua 7non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum 8neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis 9noli esse pusillanimis in anima tua 10exorare et facere elemosynam non despicias 11ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea 12non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus 13noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias 14noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona 15noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione 16non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam 17non te reputes in multitudine indisciplinatorum 18memento irae quoniam non tardabit 19humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes 20noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris 21noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum 22non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam 23servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum 24pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te 25filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum 26filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas 27trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam 28mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde 29honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris 30memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi 31in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica 32in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas 33honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis 34da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis 35datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum 36et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua 37gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam 38non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula 39non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis 40in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis

« Prev Sirach 7 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |