Contents

« Prev Sirach 46 Next »

Chapter 46

1fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum 2maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel 3quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas 4quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit 5aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo 6invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis 7impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios 8ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes 9et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae 10et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel 11et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem 12ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo 13et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino 14ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo 15et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria 16dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua 17in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta 18et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis 19et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati 20et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam 21et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim 22et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo 23et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis

« Prev Sirach 46 Next »
VIEWNAME is workSection