« Prev Sirach 45 Next »

Chapter 45

1dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est 2similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit 3glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam 4in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne 5audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem 6et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel 7excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi 8statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria 9et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis 10circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro 11dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae 12stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti 13torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel 14coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata 15sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem 16non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus 17sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie 18conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto 19factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo 20ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo 21dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel 22quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam 23vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae 24fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis 25et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi 26panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius 27ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas 28et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini 29et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel 30ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum 31et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit

« Prev Sirach 45 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |