Contents

« Prev Sirach 43 Next »

Chapter 43

1altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae 2sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi 3in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris 4tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos 5magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter 6et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi 7a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione 8mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione 9vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens 10species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus 11in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis 12vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo 13gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum 14imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui 15propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves 16in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis 17in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus 18vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus 19sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius 20pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor 21gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli 22frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis 23devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem 24medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum 25in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus 26qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur 27illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum 28propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia 29multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus 30gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua 31terribilis Dominus et magnus vehementer 32quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius 33benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude 34exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis 35quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio 36multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius 37omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam

« Prev Sirach 43 Next »
VIEWNAME is workSection