Contents

« Prev Sirach 34 Next »

Chapter 34

1vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes 2quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia 3hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis 4ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur 5divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est 6et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum 7multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis 8sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur 9qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum 10qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam 11[] 12multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines 13aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei 14spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur 15spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se 16qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius 17timentis Dominum beata est anima eius 18ad quem respicit et quis est fortitudo eius 19oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani 20et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem 21immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum 22Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae 23dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis 24qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui 25panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis 26qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum 27qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario 28unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor 29unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus 30qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius 31sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet

« Prev Sirach 34 Next »
VIEWNAME is workSection