Contents

« Prev Sirach 32 Next »

Chapter 32

1rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis 2curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe 3ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis 4loquere maior natu decet enim te 5primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica 6ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua 7gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini 8sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino 9audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia 10adulescens loquere in tua causa vix 11si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum 12in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens 13in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris 14ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia 15et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude 16et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo 17et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis 18qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem 19qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea 20qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent 21peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem 22vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem 23etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur 24fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis 25in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum 26et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende 27in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum 28qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur

« Prev Sirach 32 Next »
VIEWNAME is workSection