« Prev Sirach 28 Next »

Chapter 28

1qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit 2relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur 3homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam 4et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur 5ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius 6memento novissimorum et desine inimicari 7tabitudo enim et mors inminet in mandatis 8memorare timorem Dei et non irascaris proximo 9memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi 10abstine te a lite et minues peccata 11homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam 12secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam 13certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem 14si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur 15susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes 16lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem 17civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit 18virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit 19lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis 20qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie 21flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa 22multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam 23beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus 24iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est 25mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa 26perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos 27qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos 28sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras 29aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos 30et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem

« Prev Sirach 28 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |