Contents

« Prev Sirach 27 Next »

Chapter 27

1propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum 2si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis 3conteretur delictum 4si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua 5si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius 6vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis 7sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis 8ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum 9si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum 10volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur 11leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates 12homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur 13in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto 14narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati 15loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium 16effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis 17qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum 18dilige proximum et coniungere fide cum illo 19quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum 20sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui 21et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies 22non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est 23conligare et maledicti est concordatio 24denudare autem amici mysteria desperatio est 25annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet 26in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum 27multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum 28qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera 29et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo 30facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi 31inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi 32laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur 33ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum

« Prev Sirach 27 Next »
VIEWNAME is workSection