Contents

« Prev Sirach 21 Next »

Chapter 21

1fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur 2quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te 3dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum 4quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas 5cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur 6deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi 7qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum 8notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso 9qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme 10stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis 11via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena 12qui custodit iustitiam continebit sensum eius 13consummatio timoris Dei sapientia et sensus 14non erudietur qui non est sapiens in bono 15est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo 16scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet 17cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit 18verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum 19narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia 20os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis 21tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba 22conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram 23fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit 24ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro 25pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis 26stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit 27stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia 28labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur 29et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum 30dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam 31susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur

« Prev Sirach 21 Next »
VIEWNAME is workSection