« Prev Sirach 19 Next »

Chapter 19

1operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet 2vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos 3et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius 4qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur 5qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam 6qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur 7ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis 8amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare 9audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper 10audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet 11a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis 12sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti 13corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere 14corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret 15corripe amicum saepe enim fit commissio 16et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo 17quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris 18et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis 19et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia 20est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia 21melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi 22est sollertia certa et ipsa iniqua 23et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo 24et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est 25et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet 26ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus 27amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo 28est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens

« Prev Sirach 19 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |