« Prev Sirach 16 Next »

Chapter 16

1et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis 2non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum 3melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii 4et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios 5ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur 6multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea 7in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira 8non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti 9et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum 10non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis 11et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis 12misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram 13secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat 14non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis 15omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius 16non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur 17in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura 18ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur 19montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur 20et omne cor intellegetur 21et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis 22nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est 23qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta 24audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde 25edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius 26in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis 27ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis 28unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum 29non incredibiles verbo illius 30post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis 31anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum

« Prev Sirach 16 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |