« Prev Sirach 12 Next »

Chapter 12

1si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa 2benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino 3non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus 4da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae 5da bono et non receperis peccatorem 6benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit 7nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam 8non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus 9in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est 10non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius 11et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo 12non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris 13quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius 14una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit 15in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam 16in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine 17si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem 18in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas 19caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum

« Prev Sirach 12 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |