Chapter 1
1omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum
2harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi
quis mensus est
3sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit
4prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo
5fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna
6radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit
7disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit
8unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
9ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
10et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se
11timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis
12timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum
13timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur
14dilectio Dei honorabilis sapientia
15quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum
16initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et
fidelibus agnoscitur
17timor Domini scientiae religiositas
18religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit
19timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur
20plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius
21omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius
22corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum
23et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei
24scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat
25radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi
26in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia
27timor Dei expellit peccatum
28nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est
29usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis
30bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius
31[]
32[]
33concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi
34sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
35fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius
36non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde
37ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis
38adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem
39et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te
40quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia