« Prev Romans 14 Next »

Chapter 14

1infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum 2alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat 3is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit 4tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum 5nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet 6qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo 7nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur 8sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus 9in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur 10tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei 11scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo 12itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo 13non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum 14scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est 15si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est 16non ergo blasphemetur bonum nostrum 17non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto 18qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus 19itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem 20noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat 21bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur 22tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat 23qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est

« Prev Romans 14 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |