« Prev Psalm 151 1 Next »

Chapter 1

1hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei 2manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium 3et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet 4ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae 5fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino 6exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis

« Prev Psalm 151 1 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |