Contents

« Prev Psalm 91 Next »

Chapter 91

1psalmus cantici in die sabbati 2bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 3ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem 4in decacordo psalterio cum cantico in cithara 5quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo 6quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae 7vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec 8cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi; 9tu autem Altissimus in aeternum Domine 10*quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem 11et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi 12et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea 13iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur 14plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt 15adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt 16ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo

« Prev Psalm 91 Next »
VIEWNAME is workSection