Contents

« Prev Psalm 90 Next »

Chapter 90

1laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur 2dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum 3quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero 4in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis 5scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno 6a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano 7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis 9quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum 10non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo 11quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 12in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 13super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem 14quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum 15clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum 16longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum

« Prev Psalm 90 Next »
VIEWNAME is workSection