« Prev Psalm 9 Next »

Chapter 9

1in finem pro occultis filii psalmus David 2confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 3laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime 4in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua 5quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam 6increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum %saeculi; 7inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu 8et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum 9et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia 10et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione 11et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine 12psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius 13quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum 14miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis 15qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion 16exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum 17cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis 18convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum 19quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem 20exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo 21constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma 22ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione 23dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant 24quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur 25exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret 26non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur 27dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo 28cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor 29sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem 30oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum 31in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum 32dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem 33exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum 34propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret 35vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor 36contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur 37Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi; peribitis gentes de terra illius 38desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua 39iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram

« Prev Psalm 9 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |