Chapter 89
1oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
2priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
3ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
4quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
5quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
7quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
8posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
9quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam
supervenit mansuetudo et corripiemur
11quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
12dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
13convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
15laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
16et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
17et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;