Contents

« Prev Psalm 88 Next »

Chapter 88

1intellectus Aethan Ezraitae 2misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 3quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis; 4disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo 5usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma 6confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum 7quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei 8Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt 9Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo 10tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas 11tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos 12tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti 13aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt 14tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua 15iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam 16beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt 17et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 18quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum 19quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri 20tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea 21inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum 22manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum 23nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum 24et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam 25et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius 26et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 27ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae 28et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae 29in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi 30et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli 31si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 32si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint 33visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum 34misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea 35neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita 36semel iuravi in sancto meo si David mentiar 37semen eius in aeternum manebit 38et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma 39tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum 40evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius 41destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem 42diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis 43exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius 44avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello 45destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti 46minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma 47usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua 48memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum 49quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma 50ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua 51memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium 52quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui 53benedictus Dominus in aeternum fiat fiat

« Prev Psalm 88 Next »
VIEWNAME is workSection