« Prev Psalm 82 Next »

Chapter 82

1canticum psalmi Asaph 2Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus 3quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput 4super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos 5dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra 6quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt 7tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni 8Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum 9etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma 10fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 11disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae 12pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 13qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei 14Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti 15sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes 16ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos 17imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 18erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant 19et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra

« Prev Psalm 82 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |