« Prev Psalm 72 Next »

Chapter 72

1psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde 2mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei 3quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns 4quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum 5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 6ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua 7prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis 8cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt 9posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra 10ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis 11et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso 12ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias 13%et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas 14et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino 15si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi 16et existimabam cognoscere hoc labor est ante me 17donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum 18verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur 19quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam 20velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges 21quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt 22et ego ad nihilum redactus sum et nescivi 23ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum 24tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me 25quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram 26defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum 27quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te 28mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;

« Prev Psalm 72 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |