« Prev Psalm 7 Next »

Chapter 7

1psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini 2Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me 3nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat 4Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis 5si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis 6persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma 7exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti 8et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere 9Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me 10consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus 11iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde 12Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies 13nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum 14et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit 15ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem 16lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit 17convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet 18confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi

« Prev Psalm 7 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |