« Prev Psalm 69 Next »

Chapter 69

1in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus 2Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina; 3confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam 4avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt %mihi; euge euge 5exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum 6ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris

« Prev Psalm 69 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |