Chapter 68
1in finem pro his qui commutabuntur David
2salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
3infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
4laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
5multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste
quae non rapui tunc exsolvebam
6Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
7non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
8quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
9extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
10quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
11et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
12et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
13adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
14ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis
tuae
15eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
16non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
17exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
18et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
19intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
20tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur
et non fuit et qui consolaretur et non inveni
22et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
23fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
24obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
25effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
26fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
27quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
28adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
29deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
31laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
32et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
33videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
34quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
35laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
36quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
37et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea